#II Esdr.III#Gen. XXXV#Luc. II#II Esdr. IV#II Esdr. V#II Esdr. VI
Et surrexerunt sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis. Alia translatio habet, Aedificaverunt portam et probaticam piscinam. Haec est porta juxta templum, per quam inducebantur greges ad offerendum. Haec alibi turris gregis dicitur. Fuit autem altera turris gregis in via Bethlehem, ubi Jacob pavit pecora sua, et pastores vigilantes super gregem suum viderunt multitudinem militiae coelestis. Secundo filii Asnaa aedificaverunt portam piscium, et statuerunt valvas ejus, et seras et vectes. Haec respicit Joppen et Diapolim, per quam inferebatur copia piscium. Haec, secundum Josephum, postea dicta est porta David. Tertio aedificaverunt portam veterem pigmentarii et aurifices. Vestigia enim istius erant in diebus Jebusaeorum, et Melchisedech. Quarto, portam vallis, quae scilicet in vallem ducebat Josaphat, aedificaverunt filii Zanoe. Quinto aedificavit portam sterquilinii Melchias princeps vici Bethacharam. Per hanc portam sordes civitatis effluebant inundantibus fluviis in torrentem Cedron. Sexto aedificavit portam fontis princeps pagi Maspha, et muros piscinae Siloe. Muros autem inter portas aedificavit populus per vicos, et civitates; unusquisque secundum possibilitatem suam. Nec te moveat si alia nomina portarum invenias, quae forte in interiori muro factae sunt, cum aliqua de praedictis, alia postea sortitae sint vocabula. Nam porta negotiatorum, forte porta est gregis, in qua negotiatores ergasteria sua posuerant ob templi viciniam. Sed et porta judiciaria potuit esse porta vetus, quae in fronte civitatis prior eminebat. Porta vero aquarum potuit esse porta fontis. Porta vero equorum non fuit porta civitatis, sed statuta erat ante atria templi, usque ad quam ascendere in equis licitum erat. Porro Nehemias cum servis suis instabat operi, nec somno, ac cibo suaviter utebatur, sed sub necessitate. Et consummatum est opus per annos duos, et quatuor menses, licet in multa angustia et plurimis impedimentis. Primo enim finitimae nationes in manu forti aggrediebantur eos. Nehemias vero mediam partem populi armatam statuit extra civitatem, ut sustinerent impetus aggredientium. Altera vero media pars aedificabat, una manu ponentes lapidem, altera gladium tenentes. Porro secundum intervenit impedimentum: fames enim orta est in terra, et obligavit se populus debito sub usuris, sed et agros, et vineas et oliveta vendere compulsi sunt, tandem etiam filios et filias venundare in servos et ancillas. Et convocata multitudine compulit Nehemias divites et magistratus remittere usuras, et restituere vineas, et servos, et agros, quos emerant. Et excutiens sinum suum, dixit: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum hoc. Et dixit universa multitudo, Amen. Ipse quoque annonas quae regi debebantur, condonavit. Qui cum dux missus esset a rege, tamen annonas, quae ducibus debebantur, non comedit a prima die qua egressus est a rege, usque dum rediit ad eum. Praeterea tertium habuit impedimentum, quod principes trans flumen, qui invidebant ei, corruperunt muneribus quosdam seniorum, qui erant in Jerusalem, ut eum morti traderent. Quod cum nequirent, variis eum terrebant rumoribus, ut sic ab opere cessaret, dicentes: Multi conjuraverunt adversum te, vade et abscondere ab eis. Rursumque aiebant: Delatum est ad regem quod velis rebellare, et facere te regem in Judaea. Noli exasperare dominum tuum. Cumque multa fingerent in hunc modum non praevaluerunt, quia manus Domini erat cum eo.